source: trunk/server/common/oursrc/scripts-static-cat/test.html @ 1900

Last change on this file since 1900 was 1900, checked in by cberzan, 13 years ago
static-cat: add support for multiple ranges Also added the skeleton for a unit test. The test does not work yet, but the included test cases are useful.
File size: 710 bytes
Line 
1Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse, quid bonum sit aut quid malum, sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.
Note: See TracBrowser for help on using the repository browser.